De primo biduo CLIO
Ab 9 usque ad 12 Julii mensis 2021 factum est primum biduum CLIO. 12 sodales gregis nostri convenerunt e diversis partibus Francogalliae ut vicum nomine “Menetou-Ratel” peterent non longe ab oppido Avarico. Consilium nostrum fuit duplex: efficere ut sodales qui/quae numquam conventiculo ubi tantum (vel fere tantum) Latine loquantur interfuissent hanc experientiam sibi compararent ; nos cognoscere (pleri/aeque tantum in rete adhuc convenerunt!) et voluntatem temptare de vera consocietate e grege “CLIO” constituenda. Illum vicum elegimus quia quaerendus fuit locus quasi in media Francogallia situs, ne alii longius iter facerent nimisque fessi advenirent. Quo tres nostrum ab urbe Insula se autocineto contulerunt, alii/ae aut autocineto aut tramine iter fecerunt Rotomago, Lutetia, Lugduno, Autrico, Fonte Bleaudi, Nanceio, Morita Regulo (sive Monte Argi); uni forte locus electus fuit propinquior, quod bene habuit quia is potuit confirmare regionem esse amoenam. Non solum regio sed villa ipsa fuit (et est, nam semper locanda est, ut liceat et vobis eam nonnullos dies colere!) amoenissima!
Pro deversorio hac villa pulcherrime refecta et magno horto praedita feliciter usi/ae sumus:
Domus interior satis capax ut omnes 12 lectos vel sedes ubi dormirent inveniremus et sat magna etiam fuit ut scholas nostras intus haberemus. Reapse caelo secundo sinente scholas (et unum prandium) foris egimus, quod periucundum fuit! Nam Severina et Oceana quippe quae complures menses inter incepta “Project Nota” in hoc carmen incubuissent elegiam “De aranea in lauro” a Catharina Imperiali Pallavicina Lercari conscriptam commendaverunt et plura subsidia adtulerunt quo sensus textus haud facilis intellectu manifestior fieret. More mimarum versus primum gestibus illustraverunt, deinde maxime curaverunt ut de vocabulis sodales se exercerent. Plura exercitamenta superfuerunt quae fortasse mox in lucem edentur (libellum enim Oceana et Severina orsae sunt). Postmodum Valentinus ipse scholam praebuit de capitulo Noctium Atticarum (VI, 5) in quo Gellius de Polo histrione narrat et nos invitat ut de modis partes agendi cogitemus, utrum actori motus animi quos exprimit reapse experiendi sint an modo simulandi. Cum claro loco a Denis Diderot conscripto Gelli fragmentum contulit Valentinus ductor qui inter hanc scholam alia ratione textus exponendi usus est, hoc est primum medullam ipsam loci praeferendo (ita ut verba ipsa auctoris vel auctricis serventur), inde lectionem paulo longiorem, tandem locum integrum. Eodem primo die, tertia schola a Zohra proposita est inter quam Avarici oppidi obsidionem atque eversionem a Romanis, duce Caesare (De bello Gallico, VII, 16 sqq.), Latine necnon historice nobis exposuit. Fuit occasio multa repetendi atque alia cognoscendi de re militari, necnon indignandi de caede horribili quo res concluditur (infantes senes mulieres trucidantur: VII, 28, 4).
Altero die, h.e. die Solis, duas scholas proposuerunt Pegasa et Severina, illa de saltatione (Pegasa ductrice et semper Latine docente nos saltavimus), haec de illo epodo Horatii “ad Romanos” sive de bellis civilibus et de fuga ad Insulas Fortunatas. Quam felices fuimus quibus et corpora exercere licuerit! Beatrice et Carolo auctoribus et arte nos ducentibus, ultimos versus illius loci Horatii quod scrutati/ae sumus (Jūppĭtĕr īllă pĭāe sēcrēvīt lītŏră gēntī, / ŭt īnquĭnāvĭt āerĕ tēmpŭs āurĕum) etiam numeris quasi concinuimus.
Inde ab initio conati/ae sumus quam plurimum Latine loqui non tantum inter scholas verum etiam inter prandia et dum ambulamus. Vt lingua Francogallicus paulatim subrepserit sermonibus et oris, nihilominus gavisi/ae sumus quod tamdiu vel totiens Latine colloqui omnes potuerimus. Aliquot vocabula moderna sive nuper ficta ad signandas res quae in antiquis temporibus in usu non fuerunt (ut “mensa teniludi” – praesto enim fuit -, “extraculum” – ut vini lagoenae aperiantur -, “arachides”…) addidicimus et quamquam haec addiscere non est germanus incepti scopus, sermones quae de his verbis et usu oriuntur saepius iucundi videntur. Ludimus quoque! initio, ut calefieremus, postea ut pausas jocosas haberemus, et Saturni die, quod maximae gratiae necnon laetitiae omnibus fuit, quia Carolus noster certos ludos paravisset vel consulto adtulisset. Nam in uno ludo Carolus ingeniose ac salse congessit quasi vestigia vel monumenta multarum sessionum Circuli quae hoc anno factae sunt, quod tam risus quam memorias excitavit. (Gratias iterum, Carole, pro hoc opere miro atque inexspectato).
De futuris inceptis gregis CLIO quoque collocuti/ae sumus. Nam variae sessiones quae praeterito anno hebdomatim habitae sunt pergent a mense Septembri atque etiam novae adjicientur. Consocietatem vero certum nunc habemus nos constituros/as esse et conventiculum ad hoc dicatum agetur verisimiliter mense Augusti exeunte. CLIO consocietate facta speramus nos multa bidua et alia conventicula ita instituere posse ut a pluribus praesentibus haec petantur.
Pulcher prospectus
e villa vesperi exceptusAmoenissimus grex Cosne-ad-Ligerem
In grege:
Zohra Francisca, Carolus, Catherina, Amelia Minor, Amelia Maior,
Oceana, Pegasa, Wilhelmina, Beatrix, Stephanus, Valentinus.
Gratias omnibus qui/quae hoc biduum splendidum fecistis!
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (8 juillet 2021). De primo biduo CLIO. CLIO. Consulté le 10 décembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxr2