Ressources numériques en sciences humaines et sociales OpenEdition Nos plateformes OpenEdition Books OpenEdition Journals Hypothèses Calenda Bibliothèques OpenEdition Freemium Suivez-nous

Comenii “Orbis sensualium pictus”… et nos

Inter sessiones Veneris die provectioribus destinatas et variis auctoribus/auctricibus dicatas, nonnullas paragraphos praefationi illius libri qui inscribitur Orbis sensualium pictus una legimus. Quem librum, quod est quoddam dictionarium picturis illustratum – plura inferius repetentur -, exaravit Joannes Amos Comenius, paedagogus ille praeclarus qui septimo decimo saeculo vixit (quamquam natus priore saeculo exeunte) et complures alios libros magni momenti in publicum edidit. E quibus clarissimi sunt Janua linguarum reserata (1629-1631) et Vestibulum linguae latinae (1649). Editiones recentiores eorum magnorum operum exstant, inter quas Vestibulum ab Alvaro Alonso Matritensi paratum. Nam is collega non tantum versionem trilinguem ita curavit ita ut Hispanice legentes facilius El vestíbulo de las lenguas: Vestibulum linguarum (Latine-Graece-Hispanice) adirent sed etiam alteram versionem trilinguem quae ad Francogallice loquentes et legentes pertinet: Le vestibule des langues: Vestibulum linguarum (Latine-Graece-Francogallice) paucis mensibus abhinc (ergo anno 2021) in lucem editum es. De quo eo magis gaudemus ac gloriamur, si licet, quod Stephanus noster (Steven Barrault, sodalis nostri ipsius gregis) auctorem adjuvit emendatoris labore.

Quid autem nos legimus in aliquo conventiculo nostro?  Praesertim, ut antea dixi, primas et praecipuas paragraphos praefationis illius Orbis. Textum quem traditura sum primum transcripsit a prima editione (1658, quae, e.g., hic legi potest) Alexandre Houplon, qui studet “Humanités et Sciences de l’Information” apud Universitatem “Lille” (Insulae). Crassiores litterae sunt, ut dicitur, meae.

 

“Ruditatis antidotum Eruditio est, qua in Scholis Ingenia imbui debent : sed ita ut Eruditio Vera, ut plena, ut lucida, ut solida sit. Vera erit, si non nisi utilia vitae docentur et discuntur ; ne postmodum queritandi occasio sit : Necessaria ignoramus, quia Necessaria non didicimus. Plena : Si expoliatur Mens ad Sapientiam, Lingua ad Eloquentiam, Manus ad actiones Vitae solerter obeundas : hoc erit Sal illud Vitae, Sapere, Agere, Loqui. Lucida erit, ac per id firma et solida si, qui quicquid docetur et discitur, non obscurum sit aut confusum, sed clarum, distinctum, articulatum, tanquam digiti manuum. Hujus rei fundamentum est, ut Sensualia recte praesententur Sensibus, ne capi non possint. Dico et alta voce repeto, postremum hoc reliquorum omnium esse fundamentum : quia nec Agere nec Loqui sapienter possumus, nisi prius omnia, quae agenda sunt et de quibus loquendum est, recte intelligamus. In Intellectu autem nihil est, nisi prius fuerit in Sensu. Sensus ergo circa Rerum differentias recte percipiendas gnaviter exercere, erit toti Sapientiae, totique Sapienti Eloquentiae, omnibusque prudentibus Vitae actionibus fundamenta ponere. Quod quia vulgo in Scholis negligitur, discipulisque discenda objiciuntur, nec intellecta, nec sensibus recte praesentata, fit ut docendi et discendi labor moleste procedat, exiguumque ferat fructum.”

Has lineas legendo equidem valde delectata sum quod inter alia invenirem illud “S.A.L.” quod olim comperi illius egregii blogi gratia quod hoc ipsum nomen habet, “SAL“, quodque Sandra Ramos Maldonado extruxit et adhuc scitissime ditat. Et ego ut indagatrix interdum sali et salibus operam do (figuratus sensus et usus quasi metalitterarii salis et salium mihi maxime cordi et animo sunt), sed antea (antequam de methodo “natura” et de latinitati viva curavi) de illo SapereAgereLoqui numquam audieram. Sed pergamus lectionem: in lineis insequentibus apertissime commendat librum suum Comenius et ordinem rerum in eo tractarum – hoc est rerum sensualium – explanat:

 

“En igitur novum Scholis Subsidium ! Omnium fundamentalium in Mundo rerum et in Vita actionum Pictura et Nomenclatura ! Quam ut vestris cum discipulis pertransire libenter ne gravemini, boni Magistri, quid inde boni veniat exspectandum, paucis explicabo. Libellus est, ut videtis, haut magnae molis : Mundi tamen totius et totius Linguae Breviarium, plenus Picturis, Nomenclaturis, rerumque Descriptionibus.

  1. Picturae, sunt rerum omnium visibilium (ad quas et invisibiles suo modo reducuntur) totius mundi Icones, idque ipso rerum Ordine, quo in Janua LL. descriptae sunt; atque plenitudine ea, ut nihil adeo necessarium et cardinale omittatur.
  2. Nomenclaturae sunt suae cuique Picturae superpositae Inscriptiones seu Tituli, rem totam generali suo exprimentes Vocabulo.
  3. Descriptiones, sunt partium Picturae explicationes, propriis suis appellationibus ita expressae, ut cuivis Picturae membro & appellationi ejus eadem addita Cifra, quae ad se invicem spectent, perpetuo ostendat.

Tempus defuit inter conventiculum nostrum ut una omnia percurreremus, at elegeram paginam inspiciendam et quasi lustrandam; ad quam hic refero in versione digitali quae apud Bibliothecam Augustanam invenitur (coloribus exornatam!): http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost17/Comenius/com_o082.html

Si hanc paginam adeas, numerum capituli videas et titulum (sive “nomenclaturam”) quod est “VIATOR”. Sub titulo est pictura in qua tres personae, viae, colles et silvae videntur. Sub autem pictura ipsa sunt descriptiones sive explicationes plerarumque partium imaginis. Illa sessione paranda et hac pagina Comenii multotiens relegenda, didici aut revisi nonnulla vocabula ut:

bulga – funda – marsupium (sive varia genera sacculorum ubi nummi reponantur, quorum primus viatorum, ut alibi “crumena”)

lacerna (vestis exterior qua defendaris contra frigus et pluviam)

semita – callis – trames (quae omnia differunt a largiore vel regia via)

salebrae locus asper, difficilis transitu vel ipsae, puta, spinae quibus via difficilis et; figurate de oratione quoque adhibetur

Quod ultimum exemplum testatur, interdum necesse est (mihi quidem necesse fuit) quaerere vocabula in aliquo Dictionario et, ut soleo, ad Forcellinii me verti, ut ex aliis synonymis intellegerem (vel ut alia synonyma reperirem) et quo melius vocabulum ipsum intellegerem (“aspérités” apud Gaffiot mihi non suffecit).

Sed ad praefationem Comenii revertamur:

 

Qui talis Libellus, tali hoc apparatu, serviat, spero : Primum, ad alliciendum huc Ingenia, ne sibi crucem in Schola imaginentur, sed delicias. Notum enim est, Pueros (ab ipsa propemodum infantia) picturis delectari, osculosque his spectatulis libenter pascere. Obtinuisse autem, ut a Sapientiae hortulis terriculamenta tollantur, magnum operae pretium erit.

Secundo, serviet Libellus idem, excitandae, rebus affigendae et semper magis magisque, exacuendae Attentioni: quod et ipsum magnum est. Sensus enim (aetatulae primae dues potissimi, quippe ubi mens ad abstractam rerum contemplationem nondum se elevat) objecta sua semper quaerunt, absentibus illis hebescunt, taedioque sui huc illuc se vertunt; praesentibus autem objectis suis, hilarescunt, vivescunt, et se illis affigi, donec res satis perspecta sit, libenter patiuntur. Libellus ergo hic Ingeniis (vagis praesertim) captivandis, et ad altiora studio praeparandis, bonam navabit operam. 

Unde tertium sequetur bonum, ut huc allecti et hac cum attentione traducti Pueri, Rerum in Mundo primariarum notitia per lusum et jocum instruantur. Verbo, Vestibulo et Januae Linguarum amoenius tractandis, Libellus hic serviet, quo etiam primario destinatur.”

Si breviter compendarium huius tractus velimus facere, quid dicamus? Comenius sperat vel confidit ope libri sui discipulos/as 1) adlectum iri 2) ad notitiam rerum, hoc est ad disciplinam traductum iri cum magna attentione 3) doctum iri per lusum et jocum (ita ut non crucem sed delicias inveniant in scholis secundum verba Comenii superius posita). Igitur delectatio et lusus favebunt studiis et disciplinae.

Vltimum frustum praefationis memorare velim quia de Comenio nos ipsi/ae apud CLIO aliquod exercitamentum traximus quod haud semel egimus his mensibus prateritis. Haec est pars in qua de usu ipso sui libri auctor monet:

 

De amoeniore Libelli hujus usu, monendum aliquid restat.

  1. Detur Pueris in manus, ad oblectandum se, pro lubitu, figurarum spectaculo, easque sibi reddendum quam familiarissimas, etiam domi, antequam Scholam mittantur.
  2. Tum examinandi subinde, (praesertim in Schola jam) quid hoc, quid illud, sit et dicatur: ut nihil videant, quod nesciant nominare; et nihil nominent, quod nesciant ostendere.
  3. Ostendantur vero illis Res nominatae, non tantum in Pictura, sed et in seipsis, exempli gratia, Membra corporis, Vestes, Libri, Domus et utensilia et c.
  4. Permitattur etiam illis, Picturas manu imitari, si volunt; imo, ut velint, incitandi sunt: primo, ad acuendam sic quoque attentionem in Res; tum ad observandam partium ad se invicem proportionem; denique ad exercendam Manus agilitatem, quae res ad multa utilis est.
  5. Si quae Res, quarum hic mentio sit, oculis praesentari non potest, valde fuerit e re, discipulis ea per se offeri: nempe, Colores, Sapores, quae hic atramento depingi non poterant. Quo nomine optandum esset, in qualibet illustri Schola res raras et domi non obvias asservari paratas, ut quoties discipulis verba de iis facienda sunt, simul exhiberi queant.”

Methodi medulla consistit in hoc quod discipuli/ae verba cum rebus ac res cum sensibus semper conjungere vel conjunctas habere. Immo per sensus ad res et earum notitiam progrediendum est. Inter enim sessionem CLIO de hoc quidem potuimus paululum colloqui – rogatum est num multi/ae nostrum solerent docere nova vocabula res monstrando vel hortando discipulos/as ut res experirentur tractarentve quo melius eas perciperent et vocabula tenerent. Nonnulli/ae talia jam saepius agunt. Equidem, ut linguam Latinam tirones docere coepi secundum methodum “vivam”, libris Oerbergianis utendo, non raro fit ut saccum plenum variarum rerum, ad varia capitula illius “Familia Romana” aptarum, in universitatem adferam. Quin etiam hoc ipso autumno sensi mihi ipsi perutile esse repetere et revisere significationes verborum mihi minus notorum aut cum his rebus in manu aut in loco naturae ubi videantur. Nam cum vix tenere possem non pauca verba quibus rubi designantur (“rubus” ipse et “vepres”, “sentis” necnon “dumus”, “spinus”), quodam die repentino statui medios dumos petere qui sunt in itinere meo ad Universitatem ut illic de dumis et aliis similibus vocabulis loquerer… et tandem ediscerem! Pellicula quam excepi non est omnino pulchra (opibus adhuc egeo et tempus deest ut ipsa proficiam) sed fuit utilis mihi, alios/as sodales, credo, adeo adrisit ut forte ipsi/ae aliquid acceperint!

Praeter hanc pelliculam, hoc exercitamentum haud semel fecimus inter aliquot sessionibus CLIO quod memini Irene Regini persaepe commendavisse et demonstravisse: ut conemur res circa nos sitas designare, verbis indicare. Exercitamentum potest videri simplicius aut tantum lusus esse. Contra, puto, id nobis multum profuit et cum hoc primum fecimus, puto me verba “lodix”, “theca stylorum”, “loculus” vel “capsula” (inter alia) demum retinuisse.

Iis qui/quae malint illum librum Orbis sensualium pictus sub forma “veri” libri (chartacei, impressi) evolvere, hae recentiores editiones memorandae sunt – Francogallica versio adhuc exspectanda (nisi facienda) est.

Orbis sensualium pictus, El mundo en imágenes, Libros del Zorro Rojo, 2018.

El mundo sensibile ilustrado: Orbis sensualium pictus, Alvarus Alfonsus Matritensis edidit et Hispanice vertit, 2021.

Joh. Amos Comenii Orbis sensualium pictus, neu herausgegeben von Uvius Fonticola, 2017.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (19 décembre 2021). Comenii “Orbis sensualium pictus”… et nos. CLIO. Consulté le 26 avril 2025 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxr5


Vous aimerez aussi...

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.