Ressources numériques en sciences humaines et sociales OpenEdition Nos plateformes OpenEdition Books OpenEdition Journals Hypothèses Calenda Bibliothèques OpenEdition Freemium Suivez-nous

Hiems adest!

Ad aliquam e sessionibus autumnalibus “CLIO”, attuli versus quos non saepe legi puto, quamquam facile inveniri possunt et lectu jucundi sunt. Sunt tetrasticha – hoc est carmina quattuor versuum – hexametris dactylicis conscripta. Series quam legendam proposui sub nomine “XII Sapientium” traditur et poemata quibus constat inter plurima Anthologiae Latinae leguntur. Sunt c. 567 sqq. Riese (in editione illius Anthologiae quam confecit A. Riese) eademque sunt c. 73 sqq. in editione ab Anne Friedrich instructa – ejus quidem operis quod inscribitur Symposium XII Sapientum (Das Symposium der XII sapientes : Kommentar und Verfasserfrage. Texte und Kommentare ; Bd. 22. Berlin-New York: De Gruyter, 2002). Vtramque editionem in rete invenire licet, illam apud archive.org, hanc apud sedem interretialem perutilem quae appellatur “Musisque Deoque“.

Quid fecimus de illis poematibus? Quod fuit consilium? Germanum consilium fuit ut, cum unum e dictis carmininus explicuissem, cetera gregatim legeremus. Vnicuique gregi postmodum aliis sodalibus explicandum carmen fore. Denique cum autumnus paulo ante incepisset, de illo tempore anni maxime omnes collocuturos/as esse. Pauca vero secundum consilium gesta sunt! Primum tempus defuit quia in prima sessione ubi de eis carminibus actum est nos ipsos/as commendavimus (cum Montepessulani versarer accepimus novos sodales qui/quae mecum illic fuerunt) et dimidia fere hora opus fuit ad hoc conficiendum. Dein cum conaremur una alterum carmen enodare atque interpretari, tam facile non visum est.

Ecce c. 568 Asmenii (Riese)

Frīgŏrĭbūs pūlsīs nĭtĭdūm vēr āethĕră mūlcĕt.

Scīndĭt āgrōs āestās Phōebēīs īgnĭbŭs ārdēns.

Āutūmnō dăt hĭēms mīxtūm vīcīnă tĕpōrĕm.

Lăbēntēs hāec dūrăt ăquās ēt flūmĭnă nēctĭt.

 

Quos versus si cito nunc verbis meis repetam, haec dicam: postquam frigora pulsa sunt, ver fovet caelum splendidum (v. 1); aestas dum ardet scindit agros propter ignes solis. (v. 2) Hiems quae proxima est autumno facit ut hoc tempus sit tepidum, vel id temperat. (v. 3) Hiems ipsa duras facit aquas quae fluunt atque easdem compingit, tamquam fluctus una res fierent. Inter alia duae locutiones non planissime capiuntur (vel captae sunt a nobis): “aestas scindit agros” et “hiems flumina nectit”. Primā tanta ariditas humi verisimiliter ostenditur ut quamdam fissuras animo fingere possimus. Altera clarior fit si cum prius carmen in serie collocatum (567 Basilii) conferas; in quo de hieme legitur “vis hiemis glacie currentes alligat undas”. Itaque nectit = alligat et flumina = undas currentes (vel ipsas “aquas labentes” carminis Asmenii).

Primum omnium ipsa illud carmen Basilii (567 Riese) recitaveram et breviter constrinxeram. En omnia quae ad sessionem CLIO paraveram;

c. 567 Basilii (Riese)

Vere sinum tellus aperit floresque ministrat.

Tempore solis ager messes fert pinguis opimas.

Fecundos, autumne, lacus de uitibus imples.

Vis hiemis glacie currentes alligat undas.

Vocabula difficiliora (valde, ut soleo, hortor ut apud Forcellinum definitiones Latine scriptae legantur; apud Wagner synonyma facilius petuntur)

ministrare = dare

messis = “collectio frumenti et aliarum segetum”; dicitur de frumentis ipsis collectis

opimus = pinguis

lacus = vas (Forcellini § 3 “ in re agraria lacus dicitur — a) De vase amplo in quo mustum prelo, vel pedibus expressum recipitur”)

alligo = ligo, ligando conjungo

Interpretatio

Vere sive verno tempore, terra aperit sinum suum et flores dat.

Aestate, quod est tempus solis, solum crassum producit fertiles segetes.

Tu, autumne, vasa plena facis musto (deinde vino).

Hiems frigore suo facit ut aquae fluentes gelu durentur.

 

De descriptione autumni paululum quae in talibus carminibus apparet paululum collocuti/ae sumus inter sessiones Circuli his carminibus dicatas. Hoc quidem animadvertimus nos hodie autumnum plerumque cum foliis (cadentibus, variis coloribus) conjungere, cum antiqui auctores – vel illi sapientes sub persona quorum, si A. Friedrich sequimur, Lactantius quasi latet – cum vino potius id tempus anni arte nectunt.  Tertius versus carminis quod primum memoravi (c. 567 Asmenii) coegit eos/eas nostrum qui in septentrionibus vivunt aut queri de caelo assueto apud se aut conjicere autumnum cui auctor carminis, quisquis fuit, adsuetus esset, fere calidum esse – si hiems miscet ei et dat “teporem” (superius videte).

Has lineas scribens primo hiemis die, velim idem experimentum facere quod excogitaveram (sed de autumno) ad sessiones CLIO de illis carminibus, hoc est seriem versuum ad hiemem attinentium componere, ut percipiamus quae imago illius temporis anni crebrior majorque sit.

Vis hiemis glacie currentes alligat undas. (c. 567, v. 4)

Lăbēntēs hāec dūrăt ăquās ēt flūmĭnă nēctĭt. (c. 568, v. 4)

Frīgĭdŭs hībērn[o] ēst grăvĭbūs nĭvĕ nūbĭbŭs āethēr. (c. 569, v. 4)

Īmpĕrĭūm sāevīs hībērnō frīgŏrĕ vēntīs. (c. 570, v. 4)

Mōx hŭmŭs hībērnīs ālbēscĭt ŏpērtă prŭīnīs. (c. 571, v. 4)

Ēt pōnūnt frōndēs hĭĕmālī frīgŏrĕ sīlvāe. (c. 572, v. 4)

Trīstĭs hĭēms mōntēs nĭvĕō vēlāmĭnĕ vēstīt. (c. 573, v. 4)

Frōndĕ nĕmūs mălĕ nūdăt hĭēms āmnēsquĕ rĭgēscūnt. (c. 574, v. 4)

Ōbtĕgĭtūr tēllūs pēr frīgŏră vēstĕ nĭvālī. (c. 575, v. 4)

Pērqu[e] hĭĕmēm lēntūs cāelō nĭvĭs ādvŏlăt īmbĕr. (c. 576, v. 4)

Dēcŭtĭt īpsĕ rĭgōr sīlvīs hĭĕmālĭs hŏnōrĕm. (c. 577, v. 4)

Sīthŏnĭā glăcĭālĭs hĭēms nĭuĕ cānă sĕnēscit. (c. 578, v. 4)

 

Dum in his versibus gelu nix frigoraque recurrentia parent, mirum est hic (potius quam de autumno) arbores foliis denudatas (“fronde nemus male nudat hiems”) invenire: tum silvae “ponunt frondes”, “honor” eis “decutit[ur]”. In universum tempus hiemale videtur omnino non laudari, immo fere vituperari (“nemus male nudat”, est “tristis”, frigidus ut in Thracia – “Sithonia” -…)

Equidem ubi habito (in septentrionibus Francogalliae) prona sum ad nives desiderandas. Nam rarius videntur – saltem prope urbem Insulam – et me piget quod ita nec sole nec nive liceat frui, tamquam si duplici poena vel privatione afficiamur. Vos autem quid sentitis de hieme? de ceteris anni temporibus? de poematibus superius memoratis?


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (21 décembre 2021). Hiems adest! CLIO. Consulté le 10 décembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxr6


Vous aimerez aussi...

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.