De nova serie acroamatum apud CLIO
Nonnullis abhinc septimanis, vel etiam nonnullis mensibus, Valentinus mihi suasit ut acroamata (sc. Latina) incidere conaremur. Certe haud raro acroamata auscultare solemus – omnia quae Satura Lanx parat divulgat edit necnon multa alia. Nam cum nos prima experimenta faceremus, tum Andrew Morehouse, Claire Mieher et Ilse van Rooyen seriem suam novam (et iucundissimam!) primum ediderunt; quae “LAC – Latinitas Animi Causa” nuncupatur atque hic episodia, quae iam non pauca sunt, auscultari possunt. Aliqua audacia opus fuit ad incipiendum. Nonne autem audentes fortuna iuvat? Ita speramus!
Nam consilium nostrum fuit “aperto libro” colloqui, hoc est sermones serere de locis auctorum atque auctricum, duplici scopo ut hos locos explicaremus et ut sententiam opinionesque nostras de eis aperiremus. Hos locos, quos eligimus “animi causa”, si licet dicere, paulum scrutamur ante colloquia nostra (per rete) ita ut ei qui (aut quae) ipse (/a) textum non eligit non omnia sint nova cum fit colloquium. Eo ipso die, aliquot momenta temporis libere colloquimur de loco, de difficultatibus quae forte insunt, de viribus formaque eius…; tum demum sermonem excipere ad futuram taeniolam coepimus. Curamus ne loquaciores simus, ut textum, si opus sit, enodemus. His colloquiis uterque sibi videtur profecisse; nobis vero cordi est et aliis prodesse.
“Vterque” scripsi quia adhuc seriem quae “Aperto libro” nominatur, tantum nos ambo participavimus. At non solum liber “apertus” est, sed etiam colloquia ipsa, ad quae petenda consodales CLIO invitati/ae sunt. Itaque fieri potest ut in proximis acroamatis etiam alias voces audiatis. Prima sex acroamata hic inveniri possunt: tractavimus de frustis operum Gellii, Vergilii, Ciceronis, Augustini, Quintiliani, Renati Cartesii!
Ecce hesterno die, 17 Februarii mensis, aliquid novi ac mirandi evenit: alteram seriem novissimam auspicatus est Valentinus! Haec “Itinera” vocabitur. In his taeniolis (quae eodem in loco inveniuntur), non de verbis sententiisque auctorum agetur sed de usu linguae Latinae sodalium ipsorum ipsarumque! Hoc est: Valentinus (vel aliquis nostrum) percontabitur unum/am e sodalibus de experientia sua, sc. quod ad Latinam linguam pertinet. Quando coeperint eam linguam discere? docere? Jamdudum Latine loqui inceperint? Quorsum? Quo emolumento? Quo gaudio?… Vt prima taeniola huius alterius seriei sine mora incideretur Oceana nostra praestitit, colloquendo cum Valentino de disciplina ac de usu suo linguae Latinae. Quae prima taeniola “apud Oceanam” inscribitur!
Hoc exemplo ac venturis speramus plures magistros/as et discipulos/as usu ipso linguae frui velle.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (18 février 2022). De nova serie acroamatum apud CLIO. CLIO. Consulté le 19 février 2026 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxr7



