De artifice Viviana Maier
Prima septimana feriarum autumni, Lutetiam ire decrevi ut tandem monstrationem sitam in Museo Hortorum Luxemburgi viserem. In qua exhibebantur photographemata excepta a femina fortasse adhuc paulum nota, Viviana Maier. Nunc vero illa, quae aemulatur, operibus suis, artifices mares ut Henricus Cartier Bresson aut Robertus Doisneau, clarissima e photographicis habetur, quamquam ignota fuit totam vitam. Nam casu opera ejus inventa sunt ab aliquo qui photographemata collegit. Cum jam e vita discessisset, eam gloriosam fecit anno bis millesimo nono, parando monstrationem.
De vita ejus.
Viviana Maier nata est anno millesimo nongentesimo vicesimo sexto et e vita exiit anno bis millesimo nono. In Civitatibus Foederatis Americae vixit sed ex Europa et fortasse e Francogallia – hac de re sunt dubia – venit. Versa est Sicagi (Chicago), Novi Eboraci (New-York). In his civitatibus, vitam satis pauperem egit : in diversis familiis fuit nutrix et educavit pueros sed ipsa numquam ducta est neque ullos pueros peperit. Nam fuit femina aliquantum solitaria, quod percipere in photographematibus ejus possumus. Mercedem exceptam laborando solvit ut machinam photographicam et alias res hujus generis emeret.
De arte ejus .
Faciendum est magni hoc instrumentum photographicum quoniam est ratio cur ars Vivianae Maier sit tam singularis. Nam, est Rolliflex quod non opus est juxta faciem teneri neque oportet conjicere oculum in id ipsum ad photographema excipiendum. Tantum artifex ad stomachum machinam habere debuit ita ut ambulare in viis dictarum civitatum et insciorum hominum feminarumque effigies facere posset. Hae effigies pulcherrimae sunt cum subjecta / homines feminae puerique vitam agunt nec Vivianam percipiunt, ita ut omnes non solum videantur sed etiam SINT naturales et, ut ita dicam, spontanei. Praeterea, sunt nonnulla photographemata in quibus aliquae feminae sive homines artificem in manifesto facinore deprehendunt : sunt eis facies iratae et oculi cauti et interdum furibundi, quod saepe risum movet! Saepe Viviana Maier elegit res quas nemo videt : invisibiles gentes id est pauperos homines, Africanos Americanos in Civitatibus Foederatis illo tempore, id est annis 1950, et res quoditianas et jucundas. Puto Vivianam Maier pulchritudinem et res jocosas vitae percipere potuisse.
De aliqua (auto)effigie .
Denique una effigies Vivianae ipsius paulum studium movet. Nam multas auto-effigies – ut ita dicam – fecit et credo hanc esse magni in operibus ejus. Haec autoeffigies capta est cum illa machina cui nomen est Rolliflex: est forma quadrata, larga quattuordecim centimetra, et est nigro et albo colore. Viviana Maier est foris, in urbe Eboraco, quod ex aedificiis post eam videre licet. Fortasse Viviana est prae speculo sive prae fronte cujusdam tabernae quoniam non est autoeffigies “recta” sed potius “obliqua” : tantum repercussam percipimus artificem. Praeterea, omnes partes corporis et faciei non exhibet et umbra utitur ad se ipsam dissimulandam quasi significet non licere se omnino agnosci. Quod praesertim mirum est in hac pictura est, puto, quomodo Viviana oculos conjiciat in se ipsa : cum Rolliflex propter stomachum teneat, potest photographema excipere nec recte in oculis se videre debet. Itaque conando photographema de se ipsa facere mihi videtur se ipsam fugere. Haec autoeffigies et aliae nos certos / certas faciunt illam feminam magna mente fuisse et singularem visum arti photographicae adtulisse.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Océane PUCHE (29 avril 2022). De artifice Viviana Maier. CLIO. Consulté le 10 décembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxr9