De novis sessionibus didascalicis
A.d. XVII Kal. Februarias (sive die XV Januarii), Circuli nostri prima SESSIO DIDASCALICA habita est in rete, ope programmatis Zoom. Haec nova singularisque sessio et proxima generis ejusdem simpliciter proponunt, ut primum colloquamur de methodis activis, quas in consocietatis nostrae communibus sessionibus saepe exercemus et aliqui/ae e nobis ad novatos usus Latine docendi in schola secundaria superioreque extendunt, deinde ut inter nos humaniter partiamur cogitationes, consilia, opera, materiam, subsidia… Omnes igitur hoc modo participes esse possunt non solum colloquendo vel interrogando, sed sessionem Francogallice (aut Latine si vis !) ducendo. Quapropter unicuique licet scholae suae exempla – scholae partem, exercitium, progrediendi modum (his conjunctis, si fieri potest, cum programmatibus publicis) et multa alia – proponere, quae sive cum discipulis jam effecta sunt, sive quae, adhuc mente concepta tantum, mox efficientur.
Hac in prima sessione duo Circuli sodales, Catherina et Carolus, oratiunculam de modis, quibus cum discipulis utuntur in lyceo, fecerunt.
Nam prima Catherina, oratrix optima, verbis Latinis explanavit quomodo commutationem epistularum paravisset. Cum capitulum de hospitio tractaretur, oportuit discipulos/as epistulas Latinas scribere et mittere ad alios discipulos discipulasque in aliis Francogalliae regionibus viventes. Auxilio variorum documentorum freti/ae potuerunt se commendare et describere ac multa eos easque rogare, quibus epistulae mitterentur. Praeterea ludus inter discipulos factus est ad Saturnalia paranda. Nominibus in chartulis scriptis, quisque sciebat amicum/am secretum/am, cui donum parvi pretii (in)solitum dare deberet. Martialis scriptoris more in Epigrammatibus brevis titulus a discipulis additus est, ut pueri, qui donum accepissent, divinare temptarent, quis/quae esset amicus/a secretus/a.
Postea Carolus locutus est de capitulo quod cum discipulis suis tractavit quodque « Inferi » a se appellatum est. Inprimis discipuli Latine definire verbum « Inferi » temptare debuerunt, ut locutionibus uterentur quas in praeterito capitulo didicerant. Summario cum ipsis verbis scripto, textum de Aeneide (VI, v.268-298) lectum est, in simpliciore tamen lectione ab Amandine Cassard et Laura de Chantal praebita (Énée aux Enfers, Les Belles Lettres, « Les Petits Latins ») atque ad magistri rogata respondebant : quis/quae? ubi ? quid vident personae ? Multae autem adnotationes in margine pagellarum, sicut in LLPSI inveniuntur, eis auxilio esse poterant. Postquam totum textum oculis percucurrerunt ac meliorem intellegentiam exinde consecuti sunt, tot nomina monstrorum omnium generum, quae in Inferis habitant, pueri conspectabant, ut textus « mirabilem et poeticam faciem » perciperent. Carolus etiam volebat eos easque animadvertere in textu multa loci complementa ac tertiae declinationis vocabula inesse. Canis tandem tricipitis descriptio e libro Harrius Potter – Philosophi lapis nominato ideo lecta est ut discipuli in novissimis notionibus grammaticalibus se exercerent.
Vtraque oratiuncula habita, colloquium inter nos egimus in quo rogata rogari enodationesque fieri potuerunt. Ductoribus ipsis hoc tempus adtulit opportunitatem rerum efficaciorum aut difficiliorum explicandarum.
Vivat Circulus, quo tali modo variae docendi experientiae cum aliis communicentur atque emolumento omnium aperiantur !
Proxima sessio didascalica agetur Saturni die 26 Martii mensis (mane, ab hora 9 aut 10 – hoc mox confirmabitur).
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Carolus Lepus (27 février 2022). De novis sessionibus didascalicis. CLIO. Consulté le 26 avril 2025 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxr8