De Musa Clio

Semper Musae mihi in deliciis fuerunt. Cum enim dissertationem meam doctoralem scriberem, in quaestionem vel in quaestiones ad Musas pertinentes  in carminibus heroicis sive Graecis (h.e. apud Homerum et Apollonium Rhodium) sive Romanis (apud Vergilium cuius Aeneidem scrutabar, sed non facere potui quin Musas insequerer et primo saeculo post Chr. n.) ingenti studio incubui. Quod non temere feci: cum demonstrare conarer Vergilium monstro Fama – mirabile dictu – quasi Musa uti, omnia (vel pleraque) comperta et certa habere debui de “veris” Musis. Post aliquot annos, discipula probatissima, Sarah Torres, me ductrice investigare cupivit Musas quales potissime sculptae in his “Museis” modernis quae sunt theatra melodramatica (vulgo “opéras”) conspicuae sunt. Argumento enim optime operam [ludus verborum inconsultus] dedit et quo certius describeret Musae quae eisdem theatris praesunt in compluribus urbibus Francogallicis (ut, puta, Insula, Burdigala, Lugduni) totam Musarum historiam perlustravit et exposuit. Me nunc saepius paenitet quod Sarah non hortata sum ut libellum scriberet, etsi ad alia studia locave deflexura erat… (Si Musas Insulae Theatri a Sarah probe descriptas cognoscere velis, symbola ejus hic adhuc legitur.)

Cum autem signum inveniendum fuit gregi nostro quem societatem vel consociationem facere in mente jam habebamus, cito “CLIO” mihi visum est nomen idoneum esse. Primum, cum primae litterae horum trium verborum, “Circulus Latinus Insulensis”, “CLI” darent et cum nos propter morbum coronarium illud per rete (vulgo “on line”) convenire assueti.ae essemus, “On line”, quamquam Anglico sermone, mihi sic occurrit ut ad hanc Musam duceret. Nam paucis annis antea, jam aliam ex his Sororibus quasi arcessiveram ut inceptum vestigiis retractationibusque modernis antiquarum rerum dicatum repraesentaret: TALIE (Francogallice: “Traces de l’Antiquité à Lille et dans l’Eurorégion”).  Vt vero pauca ex his vestigiis ad T(h)aliam ipsam referebant, ita nonnulla ad Clio ipsam attinent in hoc incepto nostro; nam qualitates insignia significationes illius Musae aliquid dicunt de nobis et de eo quasi officio otioso quod suscepimus et pergimus apud CLIO.

Certe gloriam non petimus nec coronam lauream gestare avemus! Nec tuba canimus.

Nam haec ipsa insignia apparent in sigillo pulcherrimo quod olim nobis fecit Maddy Sylla, artifex peritissima, ex primis lineamentis quae feceram cum amicabus Oceana et Clara, postea et cum filiabus et ex imagine incisa aetate Renatarum Artium (auctorem non inveni) ubi et Musa et cygnus quidam magnam partem habent.

Ergo, quid nobis est cum Clio? Nempe communis voluntas ut  lingua Latina quodam modo “clueat” (sc. kleos  habeat, gloria nitat), utque ea resonet oribus et linguis nostris.

Vnum tamen signum deest in sigillo CLIO quod addere potuimus (sed fortasse tantum patebat ut nemini occurrerit): liber, sive codex sive volumen!

In plerisque operibus quibus repraesentatur Musa Clio librum tenet, et fortasse ad summam saepius volumen in manibus habet quam codicem. Hoc numerari potest inter differentias quibus eam a Calliope distinguere possis (at interdum fere non licet, quia sunt simillimae; Calliope vero rarius habet tubam et rarius laurum).

Mense Decembri praeterito felix fui cui Romam petere contigerit. Ter Clio visi in variis Museis (ultimam in Museo quod “Palazzo Massimo” vocatur, quam primam vidisti hanc symbolam petens). In Vaticanis Museis, diutius haesi (ante statuas Musarum – et diutius spe filiae minoris quae me rogaverat ne nimium morarer ante singula opera a me dilecta) quia – si bene memini, nam nunc de memoria ipsa dubito! – sponte Clio in Musa codicem tenente agnovi, cum descriptio Museo praebita Calliopen indicaret. Cui judicio cessi etiamsi non persuasissimum habui illam (alteram, volumen habentem) esse Clio “meam” vel potius “nostram”. Quid tu censes?

 


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (22 janvier 2023). De Musa Clio. CLIO. Consulté le 8 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxrb


Vous aimerez aussi...

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search