Ressources numériques en sciences humaines et sociales OpenEdition Nos plateformes OpenEdition Books OpenEdition Journals Hypothèses Calenda Bibliothèques OpenEdition Freemium Suivez-nous

De scholis aestivis MMXXIII, 1: Montellae

Aestate MMXXIII complures sodales CLIO scholis aestivis interfuerunt. Quae nobis tam multa adtulerunt ut nonnulla narrare et cum aliis communicare visum sit. Incipiamus hodie a Schola Latina, qua scholae aestivae Montellae institutae sunt et per duas septimanas a die 5 mensis Julii actae sunt.

Roberto Carfaneo auctore nonnulli.ae nostrum se linguae Latinae studio dederunt aut ad linguae usum verterunt cum prius ea ratione quae tralaticia dicitur et didicissent et docuissent. Nam ipsa (Severina) memini, cum primo LILIO a GrecoLatinoVivo ordinato Florentiae adessem (primus enim conventus Latinitatis vivae fuit mihi), Robertum ex tempore aliqua verba facientem ut imperitorum timorem vel pudorem minueret me subito admiratam esse. Paulo post, cum unam scholam ab illo actam audissem, dixi me, quae annos fere viginti linguam Latinam docuissem, jam hoc munere fungi velle! Itaque Scholam Latinam petere ut scholas praesentem audirem (nec tantum per rete, quamquam optimas audivi, sive Roberto sive Thoma sive Georgio docente) inter res quas maxime cupiebam numerabatur, et scio Michaelem et Zohram, qui, ex consodalibus CLIO, Scholis aestivis MMXXIII mecum participes fuerunt, idem sensisse.

Hodie relationem a Michaele paratam communicatura sum, paucis de situ et de locis praemissis. Nam Montella, ut nomen indicat, est oppidum inter montes situm. Propter varias causas locus est vere amoenus (e.g. aer non calidissimus fit cum Neapoli – Pompeiisve quos primo Solis die lustravimus). In complura diversoria discipuli.ae dividuntur nec longe a sede ubi scholae aguntur versantur. Quae sedes ipsa, quae Italice appellatur ‘pallazzo Elena e Celestina de Marco” est pulcherrima (ut jam vobis videre licuit in limine hujus scripti atque in una ex imaginibus superius positis). Ipsa morata sum in caupona “Zia Carmela” nominata, quae et natabulum habet! Quo haud pauci.ae fructi.ae sunt. Mihi contigit ut cum amica Zohra cubiculum partirer, quod nos multum delectavit. Nam tantum per rete, inter sessiones CLIO, collocutae eramus; Montellae vero jucundissimum fuit sermonem Latine serere ubi primum mane experrectae sumus! Hoc enim mihi maxime placuit in illa Schola totaque ea experientia: sponte subito et (quasi) naturaliter omnes Latine confabulamur, crescente insuper amicitia dum augetur peritia. Eo accessit mihi quod caras amicas licuit sive primum coram sive rursus convenire, cum in diversis orbis regionibus vivamus: quod tamquam maximum donum accepi!

Zohra, Robertus ipse, Severina, Michael (die natali Caroli nostri ad quem picturam misimus!)

Nunc vero Michaelis partes sunt: ipse vobis has scholas narrabit et laudibus merito efferet.

“Montellae in Italia cum hac aestate ineunte mihi licuerit scholis aestivis adesse, teneri non possum quin dicam nunc et quanto gaudio adfectus sim et mihi quam profuerit ille conventus. Iam in ipso Neapolis aeriportu, dum raedam qua Montellam vehendi essemus exspecto, sermonem cum amicis Hispanis Latine conserere potui : « Tu quoque, quantum auguror, Montellam petere vis : iam te vidi inter scholas per rete ! – Visne tuear sarcinam tuam dum potionem arabicam quaesitum is ? – Robertus ille modo me compellavit : raedam misit ad nos, quae mox adveniet ! » Dein, per duas septimanas, inde a ientaculo usque ad cenam, eodem modo sermone nullo nisi Latino, mihi cum sodalibus solo communi, usi sumus, tam ut in dies lingua mea minus minusque haerere videretur !

Quibus dictis, quamvis iucundum et utile ad proficiendum in usu linguae fuerit tempus quod illic degi cum hominibus ex multis orbis terrarum regionibus oriundis, omnibus tamen Latine loquentibus, laudibus praecipue mihi videntur esse extollendi magistri magistraeque qui, Latinitate eruditissimi, tam mirum in modum coram nobis et scholas recitaverunt et orationes habuerunt. Inter illos numerandus est imprimis Cicero ille redivivus, vero tamen nomine Robertus, Scholae illius Latinae praeses, qui non solum illa omnia cum collegis instituit paravitque, sed etiam nos inscriptiones haud paucas in sepulcris inventas variosque scriptores antiquos docuit, et tam industrie operam dedit ille ut verba eius Pompeios et Paestum nobiscum peragrantis et lustrantis non minus eleganter sole tamen ardente proferrentur. Ad doctrinam Thomae illius doctissimi laudandam, qui valuit efficere ut regulis ipsis consecutionis temporum servandis nos oblectaremus, verbis  idoneis pro dolor careo. Hoc tamen libenter addam quod, plurimis locis de attractione modorum explanatis, animos nostros relaxare quodam die conatus est : indagavit, nobis ante cenam congregatis, quid de aeternitate mundi sanctus Thomas Aquinas sensisset ! De Georgio illo, cuius Latine canentis vocem melle dulciorem audire in deliciis habuimus, quid aliud est dicendum ? Num dicam apud illum morem fuisse cottidie haud sine gaudio exuere multas Ciceronis paragraphos omnibus ornamentis, quae dein nobis restituenda fuerunt ? Nos tam strenue docuit ille de oratione pro rege Deiotaro ut etiam unum ex sodalibus nostris stupentem adloqueretur, velut si coram Caesare ipso orationem haberet ! Mihi non minus placuerunt scholae Nataliae illius, qua docente et incubuimus in multa naturae rerum mirabilia, praesertim in bestias nonnullas, de quibus tradita sunt nobis scriptorum aetatis artium renatarum quae dicitur opera, nunc temporis nimis raro perlecta, et legimus multas facetias apud antiquos vel recentiores scriptores inventas. Apud Lucianum illum quoque, qui tam benivolentem se praebuit quique quamvis iuvenis linguam Latinam callet, tam multas locutiones, tam multa verba perutilia addidici ! Nolo denique oblivione silentioque obvolutum relinquere Sergium illum, diligentia cuius singulis pausis crustula, mala, potionesque nobis adsidue ministrabantur, nec Renatum, magistrum linguae Graecae, procul a quo tamen, ut verum confitear, inscitia mea nimis saepe me tenuit.

Magistri! Georgius, Renatus, Lucianus

Thomas interdum adfuit Georgii scholis sicut hic, de aenigmatis

Et magistrae optimae Nataliae scholas audivimus tam intento animo quam Beatrix Hispana in hac pictura

Montellae igitur per illas duas septimanas non solum cum sodalibus et magistris humanissimis Latine collocutus sum, sed etiam quodam modo, illis docentibus, cum Cicerone, Ovidio, Propertio, Tacito, Martiale, sancto Augustino, sancto Benedicto, Alcuino Eboracensi, Paulo Diacono, Leonardo Bruno, sancto Thoma, Petrarca, Guarino Veronensi, Thoma Moro, Erasmo, Comenio, multisque aliis quorum mentionem hic non facio.

Tam felicibus faustisque temporibus utinam mox mihi liceat iterum frui !”

Magistro magistrum audiente…

Lagoenam “CLIO” Abi (ex urbe Mexicopoli) secum habebat!

Locus amoenus in loco amoeno: Montellae cataracta, cum amicabus spectata

Michael, Zohra et Severina ante illam “Villa de Marco”

Michaelis verbis optimis ego et Zohra omnino consentimus. Insuper felices fuimus qui condiscipuli fuerimus alterius magistri eximii atque humanissimi de quo mox, ut suspicor, hic legetis…  Interea, si plures imagines spectare velitis, en nexum quo sequentibus licebit spectare pelliculam ab ipsa Schola confectam. In proximum!


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (1 octobre 2023). De scholis aestivis MMXXIII, 1: Montellae. CLIO. Consulté le 26 avril 2025 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxrc


Vous aimerez aussi...

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.