De Ovidii Metamorphosibus illustratis
Hodie – ante diem quartum Kalendas Novembres XXIII – finem habuit pulcherrima monstratio in Musaeo oppidi “Hazebrouck” instituta. Quam praebuit libris atque operibus quas ipse sibi comparavit ac collegit vir bonus valdeque probandus, Patrick Boerez. Enimvero nonnullis annis abhinc (utinam certior facta essem!) primam exhibitionem ope ejusdem Musei instituerat de fabulis Ovidianis et jam sperandum est (equidem spero!) olim exhibitionem fore Vergilii operibus dicatam…

Hoc fuit primum praeconium monstrationis, quae usque ad finem mensis Octobris producta est.
Quot autem et quanta hominibus qui Hazebrouck vivunt quique illum oppidum petiverunt mensibus modo praeteritis admirari licuit? Nam Patrick Boerez in magna conclavi ipsius Musaei et libros et opera incisa a se collecta hominum oculis obtulit (accessus enim gratuitus fuit!). Si forte Musaeum peteres cum ipse adesset, editionum Ovidii Metamorphoseon historiam tibi magno studio diligentiaque renarrabat (hoc mihi contigit cum mense Septembri exhibitionem iterum lustravi una cum studentibus). Itaque editiones miras quarum plerasque in bibliothecis digitalibus tantum prius evolveram admirata sum, velut La Vita e la Metamorfoseo di Ovidio da G. Symeoni (1556, hoc libro ferente opera ab illo Bernard Salomon incisa) et Jacobi Micylli Pub. Ovidii Nasonis Metamorphoseon libri XV (1575, hic agitur de operibus illius Virgil Solis) ; etiam complures editiones interpretationem Francogallicam (necnon explicationes morales) ferentes ostendebantur ut, puta, Les Metamorphoses d’Ovide traduites en prose françoise a Nicolas Renouard (Parisiis, 1619) aut Les Métamorphoses d’Ovide traduites en françois avec des remarques et des explications historiques ab abbate illo Antoine Banier (1738).
- Sic incipit editio curata ab abbate illo Banier.
- Patrick Boerez maximas editiones Ovidii operum describens
In parietibus autem fere centum (!) opera incisa erant suspensa quae alterum iter a saeculo sexto decimo (H. Goeltzio) usque ad alteram partem insequentis saeculi spectantibus praebuerunt per fabulas ac carmina Ovidii sic variis mirabilibusque modis illustratis. Nam etiamsi similitudines percipi possunt inter pictores artificesve, stilus Antonii illius Tempesta non est idem atque illius Wilhelmi Baur, dum sub nomine J. Le Pautre videntur et imagines hortis et miris aedificiis ornatae et picturae quae horrorem injiciant propter violentiam exhibitam.
Nam, ut vera fatear, mihi maxime in deliciis sunt talia opera ut, ante fere decem annos, primum vidi armaria illa quae Francogallice “cabinets de curiosités” appellantur scaenis Ovidianis ornata. Tantus amor agnoscendi scaenas et artem horum pictorum perpendendi me cepit ut multos menses studerem tria ex his armariis quae in Musaeo oppidi Bellioli (Fr. “Bailleul”) asservantur et monstrantur.

Laeta sum quod armarium Italicum Musaei Bellioli rursus inspicere licet, mense Septembri 2023.

En unum ex duobus armariis Flandricis quae scaenis Ovidianis ornantur @Musée Benoît-De-Puydt, Bellioli
Hac enim investigatione potui origines imaginum in armariis aut incisarum aut pictarum reperire: La Metamorphose figuree de Bernard Salomon (1557) evasit prima ex editionibus illustratis Metamorphoseon quibus pictores et artifices usi erant ad picturas suas faciendas. Per multos menses incubui in libros… immo in sedes interretiales quibus editiones illius generis evolvere licebat – et adhuc licet.
Propterea, ut credo, valde commota sum cum primum monstrationem a Patrick Boerez exhibitam lustravi et illa opera incisa illosque libros coram vidi! At non dubito quin multi homines aliis de causis his Metamorphosibus illustratis delectati sint. Etiam tabulam pictam quamdam admirari potuerunt quae magna esse possit in artis collectionumque historia!
De lingua Latina tandem concludam. Nam pleraeque illustrationes quas in hac exhibitione spectare licebat inscriptiones quasdam Latinas (haud raro et in sermonem vulgarem quemdam versas) ferebant. Talia legere – et talia discipulis tradere legenda – mihi jucundissimum exercitium videtur (est etiam modus dicendi cui sedes interretialis omnino mirabilis nomine “Imago” favet). En vobis nonnulla exempla.
- Phaethontis sorores et amicus mutantur (Goeltzius)
- Orpheus canens omnia animalia delectat (W. Baur)
- Ex illo “Musarum Templo” a Michel de Marolles exarato: Argus et Io
Gratias ago Patricio et quod tantam exhibitionem instituit et pro photographematis benigne praebitis!
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (30 octobre 2023). De Ovidii Metamorphosibus illustratis. CLIO. Consulté le 26 avril 2025 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxrd