“Eo facilius te implector, nepticula!” De fabulis C. Peralti Francogallice versis a Laurentio d’Aumale (“Fabulae Gallicae”, Latinitium.com, 2020)

“O avia bona”, inquit, “quantis es bracchiis!”

“Eo te facilius amplector, nepticula!”

“O avia bona, quantis es cruribus!”

“Eo velocius curro, nepticula!”

“O avia bona, quantis es auribus!”

“Eo melius audio, nepticula.”

“O avia bona, quantis es oculis!”

“Eo melius te video, nepticula!”

“O avia bona, quantis es dentibus!”

“Eo citius te vorabo!”

Et cum dicto lupus ferox in Rubricucullam irruit, eamque voravit.

Non credo me delectationem cuiusquam minuisse his sententiis laudandis quibus concluditur narratio Cuculli Rubriscil. fabulae quae Francogallice inscribitur Le Petit Chaperon Rouge – in versione quidem Caroli Peralti. Quam Laurentius d’Aumale Latine tam accurate et eleganter Latine vertit quam septem alias fabulas praeclaras (Cinerella; Magae; Barba Caerulea; Pollicellus; Cattus catus; Asini pellis*; Bella puella in silva sopita). Maximo gaudio haud paucorum sodalium “CLIO” et aliorum auditorum exspectatissimorum (necnon aliarum auditricum exspectatissimarum!) eamdem fabulam Laurentius d’Aumale ipse recitavit inter conventiculum per rete cum eo habitum praeterito Mercurii die 5 Maii. Quae recitatio continuo pluribus mentem iniecit ut de eis scaenas pararent, maxime cum discipulis. Illa vero conclusio fuit iucundissimi colloquii quo primum ipse interpres se commendavit et varios gradus commercium sui cum lingua Latina nobis explicuit. Inde eum interrogare licuit de consilio ipso vertendi illas fabulas (concinna simplicitas linguae C. Peralti praecipua causa fuit), de titulo libri (certe “Fabulae priscorum temporum” nomen minus signatum fuisset), de absentia sententiarum quae in opere C. Peralti anno 1697 in lucem edito omnes fabulas concludunt (eae sententiae, quae versibus scriptae sint, postulant ex interprete laborem alieni generis quem fortasse posterius Laurentius d’Aumale suscipiet). Nam multa didicimus per horam illius colloquii cum de opere ipso (quamquam interpres noster non vult fructum laboris sui “opus” vocari, illud Ciceronis ei convenire puto: “nec converti[t] ut interpres sed ut orator” – ut “orator” non fuerit, attamen germanus auctor!)… tum de lingua Latina. Quam enim expedite clare emendate interpres auctor noster locutus est! Maximam gratiam ei habemus pro tempore quod nobis dedit et speramus Fabulas Gallicas magno aestimatum iri atque assidua lectione sive ab adulescentibus sive ab aetate provectioribus tritum iri**.

Per tres sessiones Circuli Insulensis (inter “scholam” “mediocriter doctorum et doctarum” Veneris die ab hora 17 usque ad horam 18.15 habitam) incubuimus in legendas complures paginas Fabularum Gallicarum. Primum fabulae, cuius titulus Latinus Magae, Francogallicus Les Fées, ita operam dedimus ut vocabula maiora recurrentiaque edisceremus ac summa narrationis una renarraremus et de significatione fabulae dissereremus. Hanc enim fabulam sensimus esse maximi momenti propterea quod ingenium et mos dicendi duarum virginum quae primas partes agunt artem ipsam narrandarum fabularum significare possunt. Quae significatio allegorica ut parum manifesta est in versione C. Peralti, ita patet in anteriore narratione quam retractavit:  Les enchantements de l’éloquence, a Marie-Jeanne l’Héritier conscripta***. E prima sententiarum quas C. Peraltus posuit in fine fabulae sui suspicari licet eloquentiam, h.e. artem dicendi bonorum – vel in hoc casu bonarum – magnam partem habere in hoc textu:

Les Diamants et les Pistoles,
Peuvent beaucoup sur les Esprits;
Cependant les douces paroles
Ont encore plus de force, et sont d’un plus grand prix.

Itaque in fabula filia proba quae anum pauperrimo adspectu comiter adloquitur et tractat atque eadem quae e domo expulsa filio regis omnes suos casus narrat exemplum praebet mirabilis dicendi usus. Ex nonnullis vocabulis quae in versione Laurentii d’Aumale leguntur exercitium cruciverborum paravi quod hic pono:

Inter secundam sessionem CLIO quam habuimus de Magis sententiis et rebus eiusdem fabulae usi/ae sumus ut de sententiis conditionalibus in oratione obliqua nos exerceremus. Nam sententias huius generis hoc modo mutavimus :

Mater ad filiam suam (amatam) talia dicit: “Tu certe laetaberis, si idem donum habebis (/ habueris)!” (cf. Fabulae Gallicae, p. 17, l. 35)
Mater dicit filiam suam laetaturam esse, si idem donum habeat (/habuerit).
Mater ad filiam suam (amatam) talia dixit: “Tu certe laetaberis, si idem donum habebis!” (ibid. p. 17, l. 35)
Mater dixit filiam suam laetaturam esse, si idem donum haberet.

De filia improba licet nobis sentire: “Ea angues non exspueret si maligna non esset ”
De filia improba licet sentire eam angues non exsputuram fuisse si maligna non esset.
De filia improba licuit Peralto ipsi sentire: “Ea angues non exspueret si maligna non esset ”
De filia improba licuit Peralto ipsi sentire eam angues non exsputuram fuisse si maligna non esset.

Denique initium Catti cati sive Catti Cothurnati una legimus. Multa vocabula nova aut quibus sat insueti visi et visae sumus hic quoque didicimus ut, puta, “funiculus” (“parvus funis: sacculi nummarii funiculo clauduntur”), “vepres” (“plantae/arbores humiles et spinosae”), “corollarium” (“stips, peculium, praemium quod alicui datur pro opera”),  “gestari” (“exercitationis aut voluptatis causa equo, curru, raeda vehi”)… Omnia haec vocabula explicantur in notis in in imis paginis libri. Interdum est quod mireris nonnulla vocabula hic (scil. in notis) inveniri (e.g. “praeda”, “lavari”, “pratum”) cum alia difficiliora vel rariora in indice vocabulorum in fine libri posito quaerenda sint (“praestigiae” – unde Fr. dicitur “prestidigitateur”! -, “mandare” quod saepius legitur et varie construitur). In universum, notae a Laurentio d’Aumale instructae aptiores videntur ad commendanda vocabula paulo rariora (vel non semper usitatissima) quibus ediscendis maiorem copiam dicendi acquiras. Index autem perutilis est et talis ut fere omnes significationes invenire liceat. Fortasse plures explicationes de locutionibus vel de iuncturis quae tam Latinae videantur quasque tamen raro plerique/pleraeque iam teneant alicubi inveniendae fuerunt (cogito de – nisi memoria me fallit – utillima parte illius libri exercitio quod “Thème latin” vocatur dicati atque a M. Bizos conscripti: “Idiotismes”), necnon aliquot notae quae ad constructiones melius intellegendas adiuvent (in hac fabula, e.g., illud “manda cothurnos venatorios conficiendos”, p. 48, non subito intellectum est cum hanc partem recitaremus****). Nam (nunc ut magistra loquor) ut talibus textibus in scholis utamur, oportebit eos parare, praelectionibus quibusdam et aliis notis instruere, lectiones simpliciores more Irene Regini/Saturae Lancis scribere. Quae eo libentius facturi/ae sumus quo hae Fabulae Gallicae iam nobis admodum in deliciis sunt.

Pro conclusione en vobis complures picturae (quasi tessellatae in summis parietibus videntur scholae nomine “Roger Salengro” quae in oppido ubi vivo, Hellemmes, est sita)! Quibus uti licebit ad vocabula repetenda hasve sententias memorabiles: “Eo facilius te implector, nepticula!”, “Anna soror, ecquid in via vides?”, “ecce marchio Carabbensis, vir nobilissimus, aquis submergitur!” etc.

Notae:
*Ut interpres ipse exponit, Asini Pellem non C. Peralti – versibus scriptam – sed incerti auctoris duodevicesimi saeculi, in Latinum convertit et in locum fabulae c. titulus est Riccus Crispicapillus supposuit.**Etiam pro imagine tradita quam in initio huius parvulae symbolae adposui gratias ago Laurentio d’Aumale: qui sollerter colorem adiecit incisioni clarae a Gustave Doré factae… scil. quo cucullus ruber puellae subito conspiceretur.***Oceana nostra (vulg. Océane Puche) quae thesin doctoralem de Marie-Jeanne L’Héritier scripsit hoc perite nos monuit.
****p. 50: ordo apparet qui moris auctoris – Laurentius d’Aumale – esse videtur: “maxima quam potuit voce coepit quiritare”, hoc est voce quam maxima potuit. Cf. (?) p. 17 (in Magis): “ampullam argenteam ferens quam elegantissimam domi invenire poterat”; non casu iam in prima sententia totius libri invenitur: “Fuit olim vir nobilis qui secundas nuptias iniit cum muliere quam insolentissimam superbissimamque umquam viderat orbis”. Sunt pulchra dicta et sine dubio emendatissima sed quibusdam subsidiis caremus ut ea calleamus et securi/ae ipsi/ae explicare possimus.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (16 mai 2021). “Eo facilius te implector, nepticula!” De fabulis C. Peralti Francogallice versis a Laurentio d’Aumale (“Fabulae Gallicae”, Latinitium.com, 2020). CLIO. Consulté le 19 juillet 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxr1


Vous aimerez aussi...

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search