De Vergilii Caco… et ubertate

Ad hoc spatium scribendi et communicandi tandem post longos et laboriosos menses revertor et primum nonnulla de sessionibus Vergilianis quas bis in mense habuimus a Septembri mense dicere velim. Nam imitantes – quantum est in nobis – exempla aliarum similium scholarum (quales Oxford Latinitatis Project praebet, et mihi magno emolumento fuit, et semper est, Scholae Vergilianae illi interesse) librum octavum Aeneidos una legere ea ratione coepimus, ut post summarium factum (saepius ab Oceana nostra) sodales qui/quae volentes nonnullis versibus incubuerunt, eos recitant interpretantur (hoc est suis verbis exponunt) explicant (si quae difficultates vel verba difficiliora insunt); deinde alii/ae aliqua rogant, interdum quaestio maior surgit, paulo longius disputamus de loco aut de arte Vergilii, etc. Constat multa nos discere hoc exercitio – interpretandi – saepius faciendo. Si primum non bene videas quo modo textum tractes, ad veteres editiones vertere licet atque e partibus earum quae “interpretatio” vel “explicatio” nominantur haurire. Equidem, ut indagatrix, maxime Vergilii commentariis studeo (a Servio et Tiberio Claudio Donato usque ad recentiores) et quae scripserint de singulis locis percurrere soleo. Commentatores quos maxime diligo sunt Tiberius Claudius Donatus et Juan Luis de la Cerda (Latine Cerdanus – ita nominatur a nonnullis interpretibus posterioribus). Ad scholam Vergilianam nostram cum editionem a Carolo Ruaeo curatam – in usum Delphini – scrutor tum Cerdani Vergilium, hoc est Virgilii Publii Maronis posteriores sex libri Aeneidos argumentis explicationibus notis illustrati… auctore Ioanne Ludovico de la Cerda…, Lugduni, MDCXVII). Apud Cerdanum, ut apud Ruaeum, inveniuntur non tantum interpretationes sed etiam notae in quibus, praesertim apud Cerdanum, maxima eruditio et studium litterarum proferuntur. Ad usum nostrum, interpretationes in “explicationibus” datae maioris momenti sunt, sed notis Cerdani semper delector, et quia memoria textuum quam habet est admirabilis ac perutilis, et quia nos vel lectores tamquam familiares saepius adloquitur (nam ad verum lectorem quemdam adloquitur, sed et alios/as petere videtur et quidem movet). 

N. Poussin, “Paysage avec Cacus”, 1659-1661, Museum “Pouchkine”, Moscou, source: commons.wikimedia.org)

Quod ad locum illum pertinet in quo narratur pugna inter Herculem et Cacum, multa digna lectu inveniuntur in Cerdani explicationibus et notis. Hic incipiam a verbis quibus Vergilii artem laudibus effert. Nam de ubertate Vergilii (apud Cerdanum legitur “Virgilii”) specialiter agitur in nota 19 p. 180, ad “saxo occultabat” (Aen. 8, 211):

Volo observes variationem et miros flexus Virgilii. Ovid. cum idem narret in Fast. Propert. & alii, ieiuni sunt tamen collati cum hoc magistro. Nam in hoc audies rupem, molem, domum, scopulum, speluncam, recessum, humum, saxum, antrum, montem, dorsum, specum, Regiam, cavernas, tenebras; item mille alia, quae his adnexa ad ornatum.

Cerdanus Poetam laudat (et merita aliorum scriptorum minuit: si eos conferas cum Vergilio, inquit ille, “ieiuni”, hoc est proprie “a cibo vacui”) quod tam varia vocabula usurpavit ut domum Caci diceret describeretque. In editione commentarii inscribitur in margine “Virgilii ubertas” ut haec virtus poetae uno verbo comprehendatur; ut ille quasi terra uberior plurima vocabula producit, ita alii poetae “ieiuni” sive steriles nunc apparent.

Mirandam autem varietatem nos ipsi/ae sensimus dum episodium legimus. Inter enim aliquam sessionem Circuli conati/ae sumus differentias reperire inter complura vocabula quae ad locum ipsum pertinent, hoc est “rupes” (v. 190: quo accuratius dicam, in eo versu locus describitur ubi spelunca Caci olim fuit et talis qualis videtur ab Aenea).

  • rupes, is, f.: “partem montis” (videas Forcellini) in hoc textu significat, ubi adiectivum “praerupta”, quod saepe cum hoc vocabulo coniungitur, aptum quoque sit.
  • cautes, is, f. (non legitur de domo Caci sed est aliud vocabulum magni momenti, memoratu dignum): est rupes acuta, “saxum magnum, asperum et acutum” (Forcellini, s. v. “cautes”).
  • scopulus, i, m. : est rupes vel saxum eminens; invenitur non tantum in terra sed etiam in mari.
  • saxum, i, n.: lapis, petra (durissima); saepissime vero dicitur de rupe, caute, scopulo!
  • silex, icis, m.: “lapis [non magnus] durus ex quo ignis excuti solet” (Wagner); in Herculis et Caci episodio positum est de magno saxo et eodem acuto quod insurgens Caci “speluncae dorso” (Aen. 8, 234) ab Hercule postmodum avellitur. (Hercules detegit domum Caci, tectum eius tollit.)
  • lapis, idis, f.: petra, saxum (non semper durissimum).

Nunc  ad usum! (Et de Cerdani commentario mox plura.)

Quae saxa in hac pictura videntur?

Nonne speluncae vel specus quoque adspiciuntur?


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (30 avril 2021). De Vergilii Caco… et ubertate. CLIO. Consulté le 19 juillet 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/mxr0


Vous aimerez aussi...

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search