De Sulpicia carmen in Matronalibus
Hodie, Kalendis Martiis, apud Romanos “Matronalia” celebrabantur in mulierum honorem. Quae munera a maritis accipiebant et coronas floridas Junoni Lucinae adferebant. Quaestio vero fuit quidnam feminis cum Marte, deo belli, esset. Hanc cito inter alios Servius solvit memorans diem quo raptae Sabinae, Romanorum uxores factae, bellum sedaverunt (ad Aen. 8, 368). Videte quoque Ovidii Fastorum versus 167-258.
Inter novas sessiones CLIO nonnulla carmina una legimus quae ex serie Sulpiciae poetriae carminum sumpta sunt. Nam primum [Tibulli] III.8 legimus in quo Sulpicia describitur decorque ejus egregius laudatur.
In Tibulli editione in usum Delphini interpres has voces comprimere non potuit: “certe in hoc carmen numquam incidi quin novam eamque miram voluptatem ex eo perciperem”. Quod non multum abest quin equidem sentiam. Forte (vel fere forte, nam mihi schola de Sulpiciae carminibus paranda est) hodie symbolam excellentem legi, a Ian Fielding scriptam (legitur in libro c. t. est Constructing authors and readers in the Appendices Vergiliana, Tibulliana, Ovidiana), qua conjicit aliquam vel famulam poetriae id carmen scribere potuisse (interrogans cur nullus de auctrice potius quam de auctore hujus carminis umquam cogitaverit). (Symbola longe acutior et prudentior est, hic tamen locus non est idoneus ad omnia referenda.) Ut igitur Sulpicia hos versus ipsa non scripserit, fieri potest ut femina quaedam id fecerit. Utut est, legamus!
Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis ;
spectatum e caelo, si sapis, ipse veni ;
hoc Venus ignoscet ; at tu, violente, caveto
ne tibi miranti turpiter arma cadant :
illius ex oculis, cum vult exurere diuos, 5
accendit geminas lampadas acer Amor.
Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit,
componit furtim subsequiturque Decor ;
seu solvit crines, fusis decet esse capillis ;
seu compsit, comptis est ueneranda comis. 10
Urit, seu Tyria voluit procedere palla ;
urit, seu nivea candida veste venit.
Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo
mille habet ornatus, mille decenter habet
Sola puellarum digna est cui mollia caris 15
uellera det sucis bis madefacta Tyros,
possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis
cultor odoratae diues Arabs segetis,
et quascumque niger rubro de litore gemmas
proximus Eois colligit Indus aquis. 20
Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis
et testudinea, Phoebe superbe, lyra.
Hoc sollemne sacrum multos haec sumet in annos :
dignior est vestro nulla puella choro.
Si recitationem carminis et brevem enodationem audire velis, sedem nostram quae “Aperto libro” nominatur pete hoc nexu!
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (1 mars 2024). De Sulpicia carmen in Matronalibus. CLIO. Consulté le 10 décembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/vxyo