“Non longa via est…
… quis novit finem? Immo numquis non novit sententiae finem esse “Romam”? Nam est pars, quid dicam, titulus, clarissimae cantilenae cujus argumento ex libro qui Familia Romana inscribitur sumpto excogitavit explicuitque optimus magister necnon cantor ille Alexander Veronensis ? Quotannis equidem hac cantilena uti conor quo praepositiones et casus ab eis postulati facilius et diutius penetrent discipulorum discipularumque mentes! Quotannis autem, ut vera fatear, omnibus cantus ipse placet, nonnulli.ae etiam cum aliis eum communicant… in probationibus vero semper “cum” + [nefas] acc. legitur neque “ex” cum ablativo et, si quando, “ad” + abl. [nefas nefas nefas => Erictho, adjuva me]
Hodie mane, ubi primum experrecta sum, a Satura Lance audivi – vel apud Prosopobiblion legi – discos ab Alexandro factos (sc. ferentes carmina Latina) jam libere audiri ope illius Spotify. Ubi, rogas? Hic! Hos discos ipsa jamdudum mihi comparavi. At si quis vestrum legentium ad manum NON habet “Carmina Latina Per se Illustrata” nec “Vale Italia”, confestim petat illud “Spotify” ut omnia auscultet! Quo facto huc revertere ut carmen a te magis dilectum dicatis (possunt esse duo, aut tria, aut…).
Ceterum sol qui hodie tantum (et demum et, timendum est, semel) lucet (memento nos Insulenses quasi in Ovidii Scythia morari) in mentem revocat alium diem serenum quo, cum Universitatem peterem, versionem quamdam illius carminis “Non longa via est…” ex tempore laeta pepigi. Hanc subjungo et si quae discipulae (fuerunt praesertim discipulae) illius anni haec audiverint, sciant me non solum ex tempore sed etiam ex animo ea tunc cecinisse!
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Séverine Clément-Tarantino (14 mars 2024). “Non longa via est… CLIO. Consulté le 10 décembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/w0va