De hominibus et locis “apricis” vel quomodo autumno resistam
“Apricus, aprica, apricum” est unum ex vocabulis Latinis quibus maxime delector (una cum verbo conjuncto, h. e. apricor, apricaris, apricari). Quod vel quae non multis annis abhinc comperui cum commentaria Servii in Aeneidem Vergilii...